Feast of the Assumption

Habitually, my wife and I are usually together at some campsite on this date, and the Mass of the Assumption is celebrated using my travelling Mass kit. This year, we are taking our week-long breaks separately for various reasons. So, I celebrated this Mass in my chapel, as always from the Sarum Missal. The proper resembles the pre-1950 Roman version, except that we have a beautiful sequence (and also different sequences for the Masses within the Octave). Here is the Latin text from our missal:

Die 15 Augusti in Die Assumptionis B.M.V.

Officium
Gaudeamus omnes in Domino diem festum celebrantes sub honore Mariae Virginis de cujus assumptione gaudent angeli et collaudant flium Dei. Ps. Eructavit cor meum verbum bonum: dico opera mea regi. Gaudeamus omnes. Gloria Patri. Gaudeamus omnes.

Oratio
Veneranda nobis, Domine, huius diei festivitas opem conferat sempiternam, in qua sancta Dei genitrix mortem subiit temporalem; nee tamen mortis nexibus deprimi potuit, quae filium tuum Dominum nostrum de se genuit incarnatum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Lectio libri Sapientiae. Ecclus. 24:1120
In omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor; tunc praecepit et
dixit mihi creator omnium, et qui creavit me requievit in tabernaculo meo. Et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis mitte radices. Ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi. Et sic in Sion frmata sum et in civitate sanctifcata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorifcato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion, et quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Hiericho, quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam. In plateis sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi; quasi mirra electa dedi suavitatem odoris

Gradale
Propter veritatem et mansuetudinem et iusticiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. V. Audi flia, et vide, et inclina aurem tuam, quia concupivit rex speciem tuam.
Alleluya. V. Hodie Maria Virgo caelos ascendit. Gaudete quia cum Christo regnat in aeternum

Sequentia
Area virga primae matris Evae florens rosa processit Maria.
Oritur ut lucifer inter astra etherea
perpulchra ut luna.
Flagrascit ultra omnia balsama,
pigmenta et thimiamata.
Purpurea ut viola,
rocida ut rosa,
candens ut lilia.
Patris summi quam elegit proles deica.
Et assumeret carnem sacrosanctam
ex Virginis carne incorrupta.
Celsus nunciat Gabriel nova gaudia æterni regis exortum in terra,
matremque eius ita salutat:
Ave Maria, domini mei Mater alma,
cælica plena gratia!
Tu benedicta regem in sæcula paries
efecta orbis regina.
Fecunda ergo, inquit,
quomodo esse queam, cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica?
Ne timeas, respondit Angelus,
sanctum pneuma descendet in te, casta,
quo fecundata paries deum et hominem una.
O vere sancta atque amanda,
ex qua est orta redemptio nostra salus,
quoque mundi veraque vita.
O dei nostri genitrix,
pia suscipe nostra hac die precata
in qua es assumpta ad cæli claustra.
Tu es enim Patri cara,
tu es Jesu Mater bona,
tu Sancti Spiritus es templum facta.
Tu es pulchra dei sponsa,
tu regem Christum enixa domina es
in cælo et in terra.
Hodie namque curiæ cælestis
tibi obviam agmina te assumpserunt
ad palatia stellata.
Jesus et ipse festivus
tibi matri cum angelis occurrens
sede paterna secum locavit in sæcula.
iam cum deo regnas nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona,
O benigna!
Mediatrix nostra,
quæ es post deum spes prima,
tuo Filio nos representa,
Ut in poli aula læti jubilemus, alleluya!

Evangelium
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. 10:38-42
In illo tempore: intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quædam Martha nomine excepit illum in domum suam. Et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes domini audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quæ stetit et ait: domine non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adiuvet. Et respondens dixit illi dominus: Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium: Maria optimam partem elegit quæ non auferetur ab ea.

Offertorium
Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te deus in æternum.

Secretum
Grata tibi, quæsumus, domine, munera nostra efciat dei Genitricis oratio, quam et si pro conditione carnis migrasse cognoscimus, in cælesti gloria pro nobis apud te jugiter orare sentiamus. Per Dominum.

Præfatio Et te in assumptione.

Communio
Beata viscera Mariæ Virginis, quæ portaverunt æterni Patris Filium.

Postcommunio.
Mense cælestis participes efecti, imploramus clementiam tuam, domine deus noster; ut qui festa dei Genitricis colimus, a cunctis malis imminentibus, ejus intercessionibus, liberemur. Per Dominum.

* * *

There are some lovely reflections by soon-to-be Father Jonathan Munn on his blog Assumption of Our Lady 2013: Dixit Dominus on the first psalm of festal Vespers Dixit Dominus.

France still marks the Assumption as a public holiday, even if so few people go to Mass. The village where I usually keep my boat, Veules les Roses, has a solemn procession of boats and those who sail in them for their work or pleasure and a blessing of the sea. It is good to see that not everything is gone.

These are warm sunny days, and the canicule has left us. The mornings are fresh, sweet and dew-filled. The days here in Normandy are like in southern England, warm without being hot.

For the rest of the Octave, the various Saints coming up are commemorated as mere memorials as the Octave takes precedence, even over the 12th Sunday after Trinity. I will certainly take the liberty of celebrating the Sunday and commemorating the Octave.

May you all have a good and holy Assumptiontide before things like getting children back to school, getting back to our jobs in earnest and the daily grind. Enjoy the Dog Days while they are still with us!

Advertisements
This entry was posted in Uncategorized and tagged , , . Bookmark the permalink.

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s